text.skipToContent text.skipToNavigation
background-image

De re publica Vom Staat (Reclams Rote Reihe - Fremdsprachentexte) von Cicero (eBook)

  • Erscheinungsdatum: 23.07.2014
  • Verlag: Reclam Verlag
eBook (ePUB)
3,99 €
inkl. gesetzl. MwSt.
Sofort per Download lieferbar

Online verfügbar

De re publica

Monarchie, Aristokratie oder Demokratie - welche ist die beste Staatsform? Bricht nicht früher oder später doch eine jede zusammen? In 'De re publica' lässt Cicero die Mitglieder des Scipionenkreises über eben dieses brisante Thema diskutieren. Die Mischverfassung der Römischen Republik sei die stabilste von allen und insofern die bestmögliche, so das Fazit. Aber welche Eigenschaften sollte der ideale Politiker mitbringen? Nicht zuletzt weil das Thema von Ciceros staatsphilosophischer Schrift heute nicht minder aktuell ist, ist ihre Lektüre in den meisten Bundesländern fest im Lehrplan verankert. Texte in der Originalsprache, mit Übersetzungen schwieriger Wörter, Nachwort und Literaturhinweisen.

Produktinformationen

    Format: ePUB
    Kopierschutz: watermark
    Seitenzahl: 136
    Erscheinungsdatum: 23.07.2014
    Sprache: Deutsch
    ISBN: 9783159606064
    Verlag: Reclam Verlag
    Größe: 1024 kBytes
Weiterlesen weniger lesen

De re publica

1. Prooemium zum ersten Buch (1,1–13)

Als Ausgangspunkt für die weiteren Betrachtungen stellt Cicero im Vorwort zum 1. Buch dar, dass es trotz der Widrigkeiten des politischen Alltags unumgänglich ist, sich für den Staat zu engagieren.

(1) ?Nec tantum Carthago habuisset opum sescentos fere annos sine consiliis et disciplina.?

?im?petu liberavissent, nec C. Duelius, A. Atilius, L. Metellus terrore Carthaginis, non duo Scipiones oriens incendium belli Punici secundi sanguine suo restinxissent , nec id excitatum maioribus copiis aut Q. Maximus enervavisset aut M. Marcellus contudisset aut a portis huius urbis avolsum P. Africanus compulisset intra hostium moenia. M. vero Catoni homini ignoto et novo, quo omnes, qui isdem rebus studemus, quasi exemplari ad industriam virtutemque ducimur, certe licuit Tusculi se in otio delectare, salubri et propinquo loco. Sed homo demens , ut isti putant, cum cogeret eum necessitas nulla, in his undis et tempestatibus ad summam senectutem maluit iactari, quam in illa tranquillitate atque otio iucundissime vivere. Omitto innumerabilis viros, quorum singuli saluti huic civitati fuerunt, et qui sunt ?haud? procul ab aetatis huius memoria, commemorare eos desino, ne quis se aut suorum aliquem praetermissum queratur. Unum hoc definio: tantam esse necessitatem virtutis generi hominum a natura tantumque amorem ad communem salutem defendendam datum, ut ea vis omnia blandimenta voluptatis otique vicerit.

(2) Nec vero habere virtutem satis est quasi artem aliquam, nisi utare ; etsi ars quidem, cum ea non utare, scientia tamen ipsa teneri potest, virtus in usu sui tota posita est; usus autem eius est maximus civitatis gubernatio , et earum ipsarum rerum, quas isti in angulis personant , reapse non oratione perfectio . Nihil enim dicitur a philosophis, quod quidem recte honesteque dicatur, quod ?non? ab iis partum confirmatumque sit, a quibus civitatibus iura discripta sunt. Unde enim pietas aut a quibus religio? Unde ius aut gentium aut hoc ipsum civile, quod dicitur? Unde iustitia, fides, aequitas ? Unde pudor, continentia , fuga turpi?tu?dinis , adpetentia laudis et honestatis ? Unde in laboribus et periculis fortitudo ? Nempe ab iis, qui haec disciplinis informata alia moribus confirmarunt , sanxerunt autem alia legibus. (3) Quin etiam Xenocraten ferunt, nobilem in primis philosophum, cum quaereretur ex eo, quid adsequerentur eius discipuli, respondisse, ut id sua sponte facerent, quod cogerentur facere legibus. Ergo ille, civis qui id cogit omnis imperio legumque poena, quod vix paucis persuadere oratione philosophi possunt, etiam iis, qui illa disputant, ipsis est praeferendus doctoribus . Quae est enim istorum oratio tam exquisita , quae sit anteponenda bene constitutae civitati publico iure et moribus? Equidem quem ad modum "urbes magnas atque inperiosas ", ut appellat Ennius, viculis et castellis praeferendas puto, sic eos, qui his urbibus consilio atque auctoritate praesunt, iis, qui omnis negotii publici expertes sint, longe duco sapientia ipsa esse anteponendos. Et quoniam maxime rapimur ad opes augendas generis humani, studemusque nostris consiliis et laboribus tutiorem et opulentiorem vitam hominum reddere, et ad hanc voluptatem ipsius naturae stimulis incitamur, teneamus eum cursum, qui semper fuit optimi cuiusque, neque ea signa audiamus, quae receptui canunt , ut eos etiam revocent, qui iam processerint.

(4) His rationibus tam certis tamque illustribus opponuntur ab iis, qui contra disputant, primum labores, qui sint re publica defendenda sustinendi, leve sane impediment

Weiterlesen weniger lesen

Kundenbewertungen

    HOFER life eBooks: Die perfekte App zum Lesen von eBooks.

    Hier findest du alle deine eBooks und viele praktische Lesefunktionen.