text.skipToContent text.skipToNavigation
background-image

De cive / Vom Bürger Lateinisch/Deutsch (Reclams Universal-Bibliothek) von Hobbes, Thomas (eBook)

  • Verlag: Reclam Verlag
eBook (ePUB)
17,99 €
inkl. gesetzl. MwSt.
Sofort per Download lieferbar

Online verfügbar

De cive / Vom Bürger

'Bellum omnium contra omnes'. Erstmals in 'De Cive' ('Vom Bürger') beschreibt Hobbes den Naturzustand als 'Krieg aller gegen alle'. Sicherheit und Wohlergehen kann es nur in der politischen Gemeinschaft geben. Diese beruht folglich auf einer Art gedachtem Vertrag, in dem jeder Einzelne im eigenen Interesse einen Teil seiner natürlichen Freiheit an einen starken Herrscher abtritt. In der 1642 erschienenen Schrift behandelt Hobbes zentrale Themen wie das Naturrecht, den Gesellschaftsvertrag und die politische Bedeutung der Religion.Die Neuausgabe bietet den Text zweisprachig mit neuer Übersetzung, einem Stellenkommentar, Nachwort und Literaturhinweisen - und das zu einem Preis, der deutlich unter dem anderer Ausgaben liegt. E-Book mit Seitenzählung der gedruckten Ausgabe: Buch und E-Book können parallel benutzt werden.

Produktinformationen

    Format: ePUB
    Kopierschutz: watermark
    Seitenzahl: 800
    Sprache: Deutsch
    ISBN: 9783159612614
    Verlag: Reclam Verlag
Weiterlesen weniger lesen

De cive / Vom Bürger

[18] PRÆFATIO
ad
LECTORES.

QUÆ res attentam Lectionem promissæ efficere maximè posse videntur, Rei tractandæ Dignitas, & Utilitas, tractandi recta Methodus, causa & consilium in scribendo probum, scribentis denique Moderatio, eas, Lectores, vobis promitto atque oculis aliquatenus ex hoc loco prospiciendas exhibeo. Describuntur hoc libello hominum officia, primò ut hominum, deinde ut civium, postremò ut Christianorum. Quibus officiis cùm juris naturalis gentiumque elementa, justitiæque origo & vis, tum etiam Religionis Christianæ (quantum patitur instituti modus) essentia continetur.

Quod quidem doctrinæ genus (excepto quod spectat ad Religionem Christianam) sapientum antiquissimi non nisi carminibus decoratum, vel Allegoriis adumbratum, quasi imperii mysterium quoddam pulcherrimum & sacrosanctum, ne privatorum hominum disputationibus contaminaretur, posteris tradendum esse censuere. Philosophi interea alii cum generis humani commodo rerum figuras & motus, alii sine incommodo rerum naturas & caussas contemplabantur. Temporibus autem quæ insequuta sunt, scientiam hanc civilem, etsi non penitus perspectam, aliqua tamen ex parte in Reipublicæ regimine, tanquam per nubem pellucentem, primus adamasse [20] dicitur Socrates, itaque coluisse ut despectâ desertâque omni aliâ Philosophiæ parte, solam hanc ingenio suo dignam judicaret. Post eum Plato, Aristoteles, Cicero, cæterique Philosophi Græci, Latini, denique omnes omnium gentium non modo Philosophi, sed etiam otiosi, quasi facilem, nullo studio ambiendam, cujuslibet ingenio naturali expositam & prostitutam attrectaverunt attrectantque. Quodque ad dignitatem ejus præcipuè facit, illi qui eam se habere putant, vel eo loco sunt ut habere debeant, adeo sibi in ejus specie vehementer placent, ut reliquarum scientiarum studiosos haberi & vocari ingeniosos, doctos, eruditos, quidlibet præter Prudentes æquo animo ferant. Nam nomen hoc propter excellentiam peritiæ civilis sibi solis deberi arbitrantur. Sive igitur scientiarum dignitas ex dignitate eorum ad quos pertinent, sive ex numero eorum qui de ipsis scripserunt, sive ex judicio sapientissimorum hominum æstimanda est, dignissima certe scientiarum hæc ipsa est, quæ ad Principes pertinet hominesque in regendo genere humano occupatos; cujus etiam falsa specie omnes ferè homines delectantur; & in qua Philosophorum excellentissima ingenia maximè versata sunt. Ejusdem Utilitatem, sed rectè traditæ, id est, ex veris principiis evidenti nexu derivatæ, sic optimè perspiciemus, si quæ falsam ejus & loquacem speciem humano generi consequuntur damna consideraverimus. Nam in iis rebus quas ingenii exercendi causa speculamur, si quis error [22] irrepserit innoxius est, neque fit jactura nisi temporis tantùm. In iis verò quæ quisque vivendi causa meditari debet, non modò ab errore sed etiam ab ignorantia, offensiones, rixas, cædes oriri necesse est. Quanta ergo hæc damna sunt, tanta est ab officiorum doctrinâ bene traditâ Utilitas. Quot Reges, eosdemque viros bonos, error unus, posse Regem Tyrannum à subdito suo jure occidi, occidi fecit? Error hic, posse Principem summum certis de causis à certis hominibus regno spoliari, quantum hominum jugulavit? Quantum hominum interfecit doctrina hæc erronea, Reges summos multitudine superiores non esse, sed ministros ejus? Denique illa quot Rebellionum causa fuit qua docetur, Imperata Regum utrum justa an injusta sint cognitionem ad privatos homines pertinere, & priusquam fiant disputari non modò jure posse sed etiam oportere? Præterea in communiter recepta Philosophia morali alia sunt multa non minus his periculosa, quæ recitari non est opus. Puto hæc prospexisse veteres illos qui Justitiæ scientiam fabulis contectam, quàm disputationibus expositam esse maluerunt. Anteq

Weiterlesen weniger lesen

Kundenbewertungen